- VITEX
- VITEXherba, Graece λύγος, item ἄγνος, unde agnos casta libidinis stimulis coercendis ac castitati servandae conducere credita est: indeque matronae Veteres, quae in Casto Cereris aut Isidis erant, vitice stramentivicem, per omnes illos dies, quibus secubantes atoris suis genialibus, in Templo dormiebant, uti consuevêre. Dioscorides, Ω᾿νόμαςται δὲ ἄγνος, διὰ τὸ τὰς εν τοῖς Θεσμοφορίοις ἁγνευούσας γυναῖκας ἐις ὑπόςτρωμα χρῆςθαι αὐτῇ. Sub eadem Samios Iunonem apud se, ad Imbrasum flum. natam esse, iactare olim solitos,d atque viticem illam suâ aetate, in Idoli huius sacro solo, adhuc fuisse ostensam, tradit Pausanias in Achaicis. Est autem Vitex, salicum genus, in Aegypto adeo frequens, ut Α᾿γνοῦ κέρας, h. e. Viticis cornu, inde dictum sit promontorium Aegypti, inter Bolbiticum et Sebenniticum ostium, cuius meminit Hesychius, post Strabonem, l. 17. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte poser. l. 5. c. 15. et supra Laqueus, item Salix. Nominis origo a vieo seu vio, de quo supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.